EDUARDUS

EDUARDUS
I.
EDUARDUS
Dux Gelriae, ex Familia Nassoviea, fil. Rinaldi II. ex priore eius uxore, Sophia, Florentii Bertholdi, postremi Machliniae dynastae, filia, fratre maiore natu Rinaldo I I I. cognom. Crasso, post decennale bellum, victo et per alterum decennium in capti vitate detento, gelriam, Zutphaniensemque ditionem rexit, Heckeranorum et Bronchorstiorum factionibus ferventibus. Contra Brabantos re non infeliciter per plusculos annos gestâ tandem, ab uno ex famulis sclcpeto tiaiectus, an praelio ad Basiildam interemptus, stemmati suo finem imposuit, sub finem saeculi XV. Sic Gelri Iuliacensibus cessêre. Gulielmo Duce, qui Mariam Rinaldi II. filiam duxerat, hereditatis titulo, Rectore vacuos sibi asserente. Cyr. Lentulus in Geneal. Principum et Comit. Nassov. MS.
II.
EDUARDUS
Dux Parmensis, a Ludovico XIII. contra Hispanos adiutus, A. C. 1635. Item, fil. Ioh. Ballioli, Rege Davide pulso, Scotiae Rex mox ipse pulsus, iure suo Anglis cessit. Walsinghamus in in Eduardo 2. et 3. Polyd. l. 18. et 19. Boeth. hist. Scot. l. 15. Chenius, hist. Angl. l. 14. 15. etc. Item, Frater Roberti Brussii, Scotiae Regis subiugatâ sibi maximâ Hiberniae parte, Regem eius se fecit, sed postea ab Ep. Armachano oppressus, et capite plexus est, A. C. 1317.
III.
EDUARDUS
Lusitaniae Rex post patrem Ioh. II. A. C. 1433. Iudaeum Medicum, Astrologiae peritum, consulens de rebus suis, inaugurationem manc coeptem, iussus in meridiem differre, non paruit. Contra Mauros, in Africa, infelix. Obiit A. C. 1438. Aet. 47. ex Eleonora, filia Ferdinandi I. Arrag. Regis pater Alphonsi V. successoris. Literatus, et fautor Literatorum: Scripsit de Arte regnandi, de Iustitia, de re equestri, etc. Mariana, l. 21. c. 6. et 13. Garibaius, l. 35. c. 11. Duard. Geneal. Regum Portugalliae.
IV.
EDUARDUS
Sabaudiae Comes, Amedeo V. patri successit, A. C. 1323. prius a Philippo Pulchro, cui auxilio venerat, eques factus. Postea a Delphino guidone, praelio victus, Afluit Philippo Longo in Flandria, in praelio Moncassellano, Redux cum Delphino reconciliatus, ope Clementiae Hungaricae, paulo post obiit, A. C. 1329. Aet. 45. Princip. 6. guicheno, Hist. Sab. l. 2. c. 21. Paradinus Hist. Sabaud. l. 2.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Eduardus — (deutsch: Eduard) ist der Vorname von: Eduardus Sangsun (1943–2008), Bischof von Ruteng in Indonesien Ed Nijpels (eigentlich Eduardus Hermannus Theresia Maria Nijpels, * 1950), niederländischer Politiker Duarte Lobo unterzeichnete seine Werke mit …   Deutsch Wikipedia

  • EDUARDUS VI — EDUARDUS VI. Henrici Octavi Regis fil. ex Iohanna Seimera, patri successit, A. C. 1547. Sub hoc Eduardus Seimerus, avunculus eius, Protector, cum Thoma Cramero, puram religionem in regnum introduxit, Petro Martyre Argentinâ Oxonium, P. Fagio et M …   Hofmann J. Lexicon universale

  • EDUARDUS IV — EDUARDUS IV. Comes de Marsh plenis omnium suffragiis Rex electus, A. C. 1461. Fil. erat Richardi, Ducis Eboracensis, qui Henricum II. victum in vincula compegit, sed ab eius uxore acie victus et occisus est. Huius mortem fil. ultus, pulso Henrico …   Hofmann J. Lexicon universale

  • EDUARDUS V — EDUARDUS V. Eduardi Quarti fil. patri successit, A. C. 1483. A Richardo Tertio vitâ privatus, postquam 2. menses, et 18. dies regnasset. Iidem …   Hofmann J. Lexicon universale

  • EDUARDUS II — I. EDUARDUS II. Edgari fil. Martyr nuncupatus, post quadriennium a matre nothi fratris Ethelredi Alfreda crudeliter necatus. A, C. 979. Matth. Westmonaster. in Chron. Addit. hist. Bedae, l. 2. c. 12. Rogerus Hovedenus, Polydor. Virgilius, etc. II …   Hofmann J. Lexicon universale

  • EDUARDUS I — I. EDUARDUS I. Eius nominis Angliae Reges plures fuêre. Ante Normannorum Imperium: Primus Alfredi fil. Senior cognominatus, Patrisuccessit, A. C. 900. Scotorum Regem Constantinum prino, dein Britones, postea concitatos in se, a fratre Ethelvardo …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Eduardus, S. (1) — 1S. Eduardus, Rex. Conf. (5. Jan. al. 13. Oct.) Dieser hl. Eduard (engl. Edward) ist der Sohn Ethelreds II., Königs von England, und seiner zweiten Gemahlin Emma, der Tochter Nichards I., Herzogs der Normandie. Als Ethelred gestorben war, und… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Eduardus, S. (2) — 2S. Eduardus, Rex, Mart. (18. März). Dieser hl. Eduard war ein Sohn des hl. Königs Edgar, der über ganz Englandherrschte. Seine Mutter hieß Egelsieda, die Tochter des Herzogs Ordmer. Die hl. Editha war seine Stiefschwester. Als Knabe zeichnete er …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Eduardus, S. (3) — 3S. Eduardus, (18. April), Bischof von Aberdeen in Schottland, wird vom Camerarius den Heiligen beigezählt. (II. 522.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Eduardus Sangsun — SVD (* 14. Juni 1943 in Karot; † 13. Oktober 2008 in Jakarta) war Bischof von Ruteng in Indonesien. Leben Eduardus Sangsun trat der Ordensgemeinschaft der Steyler Missionare bei und empfing 1972 die Priesterweihe. 1984 wurde er von Papst Johannes …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”